

Baltassar rex fecit grande convivium optimatibus suis mille,
et unusquisque
secundum
suam
bibebat aetatem.
Vasa aurea, vasa argentea,
de templo quod fuerat in Ierusalem — bibamus,
bibamus, laudemus deos nostros,
aureos et argenteos, aereos,
ferreos, ligneosque et lapideos.
Afferte vasa. Bibamus. Laudemus deos aureos.
Bibamus, bibamus, bibamus — In eadem hora apparuerunt digiti
quasi manus hominis scribentis
contra candelabrum in superficie parietis aulae regiae.
Et rex aspiciebat articulos manus scribentis.
Tunc facies regis commutata est,
et cogitationes eius conturbabant eum,
et compages renum eius solvebantur,
et genua eius ad se invicem collidebantur.
MANE! THECEL! PHARES! MANE!
THECEL! PHARES!
Haec
est autem scriptura quae digesta est: MANE,
THECEL, PHARES. Et haec est interpretatio sermonis:
MANE
— numeravit
Deus regnum tuum, et complevit illud.
THECEL — appensus es in statera,
et inventus es minus habens.
PHARES — divisum est regnum tuum,
et datum est Medis et Persis.
(Mane… Thecel… Phares…)
Numeravit. Appendit. Divisit. Numeravit.
Appendit. Divisit.
MANE! THECEL! PHARES!
Numeravit — appendit — divisit!
MANE! THECEL! PHARES! Eadem nocte interfectus est Baltassar rex Chaldaeus.
Appensus
es in statera. Et inventus es minus habens.